ForsideBøgerKjøbenhavns Diplomatarium…s Ældre Forhold Før 1728

Kjøbenhavns Diplomatarium, Første Bind
Samling Af Dokumenter, Breve Og Andre Kilder Til Oplysning Om Kjøbenhavns Ældre Forhold Før 1728

Forfatter: O. Nielsen

År: 1872

Forlag: I Kommission hos G. E. C. Gad

Sted: Kjøbenhavn

Sider: 797

UDK: 815

Søgning i bogen

Den bedste måde at søge i bogen er ved at downloade PDF'en og søge i den.

Derved får du fremhævet ordene visuelt direkte på billedet af siden.

Download PDF

Digitaliseret bog

Bogens tekst er maskinlæst, så der kan være en del fejl og mangler.

Side af 814 Forrige Næste
8 Innocentius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri episcopo Sleswicensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster episcopus Roskildensis peti- tione monstrauit, quod cum ipse regio metu compulsas regnum Dacie exiuisset, eo in remotis partibus exulante, omnes sui episcopales reddi- tus occupati fuerunt, tam castrum de Copmannahafn quam alia loca ipsius, exinde custodibus sius sißctis alijs custodißnda. coinmissci, quc omnia detinentur in eius preiudicium occupata et ea distrahunt pro suo libito detentores. Quare nos ad supplicationem ipsius, fratri Sy- monj de Aluernia ordinis fratrum minorum nostras direximus litteras, continentes, ut personaliter ad partes illas accedens, in quibus non possent premissa non esse notoria, Roskildensem ecclesiam cum pre- dicts Castro et locis ceterisque bonis episcopalibus cum fructibus interim perceptis et qui percipi potuerunt ex eis, eidem episcopo auctoritate nostra restitui faceret, eumque per se uel per alium paci- fica bonorum omnium possessione gaudere, contradictores per excom- municationis in personas et interdict! in terras eorum sententias appellatione postposita compescendo, saluo quod in personam caris- simi in Christo filij nostri regis Dacie illustris ac terram specialem ipsius per directum sibi mandatum procedere non deberet. Ceterum dictus frater tanquam vir prouidus et discretus sollicite in huiusmodi mandati executione procedens, uocatis omnibus, quos propter hoc uiderat euocandos et cognita super premissis omnibus, que notoria erant, nec aliqua poterant tergiuersatione celari plenius ueritate, prê- tât! episcopi nomine venerabili fratri nostro archiepiscopo Lundensi, procurator! eiusdein episcopi Roskildensis, ecclesiam, castrum, predicta loca et omnia bona episcopalia sententialiter assignauit et eundem episcopum restituit ad omnia supradicta, concedens supradicto archiepiscopo adeundi bona ipsa et intrandi possessionem predictorum castri, locorum et bonorum ac retinendi nomine supradicti episcopi liberam faciiltatem, iniuncto nichilominus decano et capitulo Roskildensi, ut ipsi archiepiscopo tanquam procurator?, prefati epi- scopi plenarie in omnibus responderent, ac Nicolao presbitero et magistro Petro canonico Roskildensi, qui post recessum prefati epi- scopi bona detinuerant predicta, fructus exinde perceptos et qui per- cipi potuerunt, dicto procurator! non differrent intégré assignare, in omnes contradictores et rebelles excommunicationis sententiam gene- raliter proferendo. A cuius processu quibusdam, uidelicet magistro Petro canonico Roskildensi dicto cancellario, premissorum bonorum detentore, et Johanne arcliiepiscopi (!), qui se pro ipsius regis procura-