Kjøbenhavns Diplomatarium, Første Bind
Samling Af Dokumenter, Breve Og Andre Kilder Til Oplysning Om Kjøbenhavns Ældre Forhold Før 1728
Forfatter: O. Nielsen
År: 1872
Forlag: I Kommission hos G. E. C. Gad
Sted: Kjøbenhavn
Sider: 797
UDK: 815
Søgning i bogen
Den bedste måde at søge i bogen er ved at downloade PDF'en og søge i den.
Derved får du fremhævet ordene visuelt direkte på billedet af siden.
Digitaliseret bog
Bogens tekst er maskinlæst, så der kan være en del fejl og mangler.
43
4. (7.) Ne merces vendantur in navibus seu super pontein.
Item statuitur, ne mercatores merces aliquas vendant alicui in
nauibus suis seu super pontem, sed eas in foro seu tabernis primo
locatis vénales exponant.4) *
5. (8.) Ne merces in navibus salsentur.
Item statuitur, ne pisces uel carnes, quas pro mercibus habere
volunt, in nauibus suis salsent, sicut merces ipsas sic salsatas amit-
tere nolint.
6. (9.) De mercibus vel numismate falsis.
Item statuitur, ne quis falsatas merces, aurum, argentum, siue
numisma falsum Hafnis apportet, statuentes, quod siquis cum talsatis
mercibus, auro, argento, uel numismate falsis inuentus fuerit in villa
Hafnensi, ipsas amittet. Si autem compertus fuerit, eas vendere
scienter, tales siue eis vti velle alienando, ad arbitrium aduocati et
consulum gravius puniatur.
7. (19.) De alienacione fundoruni.
Item statuitur,5) ne quis fundum vendat in ciuitate Hafnensi,
antequam emptor factus sit ciuis ibidem, alioquin fundum cum suis
edificijs amittet.
8. (23.) Qualiter quis fit ciuis Hafnensis.
Item nullus reputabitur ciuis Hafnensis, antequam episcopo
Roskildensi °) prestiterit fidelitatem,7) et quicumque ciuis Hafnensis
alteri domino fecerit homagium quani episcopo Roskildensi, infra tres
menses inimeditate sequentes vendet hereditatem, quam habet Hafnis,
nec ulterius reputabitur esse ciuis.
9. (26.) De muliere nubente hærræmaan.
Item si mulier Hafnis habitans nupserit viro, qui dicitur herræ-
man, ciuitatem Hafnensem exibit,8) et vendet hereditatem suam uel
heredibus suis relinquet, si sint ciues Hafnenses, infra predictos
tres menses.
10. (29.) De muleta et usu ear um.
Item quicumque infra inuros et fossata ciuitatis taliter exces-
serit, ut xi marchas soluere debeat pro emenda, primo debentur
4) L. tilføjer: alioquin res sic venditas et precium amittant. 5) L. til-
føjer: quod. 6) aduocato nomine episcopi L. 7) sacramentuni de legibus
Hafnensibus seruandis et L. 8) L. tilføjer: infra III menses immediate
sequentes.