56
81.64)
Item qui aufert propugnacula ciuitatis, arbitrio consulum et
aduocati relinquatur puniendus.
82.6 6)
Item quicumque fregerit seras seu firmaturas ciuitatis, soluet
episcopo xl marchas et ciuitati tantum; si fuerit pauper, in carcerem
ciuitatis mittatur.
83.66)
Item qui transcendit ligna, seruancia portum, eandem penam
subibit. Qui autem sub planccis [intrauerit?] uel planccas soluerit, vt
intret, pena consimili punietur. Qui aufert lapides apportatos ad
munimen ciuitatis, in penis erit similibus jam predictis.
84. (82.) De vigilibus.
Item conuictus, quod aliquem excubitorem percussit, soluet
episcopo xl marchas et ciuitati tantum, quod si non habet, in car-
cerem ciuitatis mittatur. Si autem conuinci non poterit, et presumpcio
fuerit contra eum, lege sex nominatorum se purgabit. Excubitor
vero, si aliquem perçussent absque certa racione, eandem penam
sustineat. 6 7)
85. (83.) De eodem.
Item excubitores vagantøm in noctibus per ciuitatein ducent
ad hospicium suum, et si non habet hospicium, ponat fideiussorem ; ° )
alioquin sub custodia ciuitatis erit vsque in mane, vt pro se reddat
racionem.
86. (84.) De eodem.
Item quando pulsatur campana ignitegij, erunt omnes excubi-
tores in suis locis vsque ad tempus pulsacionis eiusdem campane in
mane, et tune custodes portarum aderunt vsque ad pulsacionemG9)
in sero; quicumque hoc non fecerit, conuictus soluet tres marchas
ciuitati, alioquin in carcerem mittatur. Ad pulsacionem iam dicte
campane porte et portus maris claudentur et aperientur.
87. (28.)
Item mulier, viduata viro, defensorem recipiat infra sex septi-
manas proximo subséquentes, quod si non fecerit, ties niai chas epi-
scopo soluet et tantum ciuitati.
r’4) Fattes hos L. 65) Fattes hos L. °6) Fattes hos L. °7) subibit
L. 68) adjussorem L. 6<J) L. tilføjer: campane.