Kjøbenhavns Diplomatarium, Første Bind
Samling Af Dokumenter, Breve Og Andre Kilder Til Oplysning Om Kjøbenhavns Ældre Forhold Før 1728
Forfatter: O. Nielsen
År: 1872
Forlag: I Kommission hos G. E. C. Gad
Sted: Kjøbenhavn
Sider: 797
UDK: 815
Søgning i bogen
Den bedste måde at søge i bogen er ved at downloade PDF'en og søge i den.
Derved får du fremhævet ordene visuelt direkte på billedet af siden.
Digitaliseret bog
Bogens tekst er maskinlæst, så der kan være en del fejl og mangler.
19
decimare debent episcopo ol unum pro piscatione hyemalj. Quilibet
ciuium tenetur annuatim soluere ij denarios pro thyuuestud, ut ex-
actor episcopj eos, qui uel in furto uel in aliis criminibus deprehensi
fuerint, in sua custodia retinere usque ad diem placitj teneatur.
4. Nullj hospitum liceat cutes recentes uel pelles agninas
emere, nec pannum, nec telam scindere, nisi quantum sub brachio
caPJ possit, nec scabellum rerum uenalium in foro exponere, ne ex
aliquo predictorum ciuibus preiudicium generetur. Quod si aliquid
istoruni a quoquam attemptatum fuerit, satisfaciet in iij marchis,
quarum medietatem percipiet episcopus. Reliquam autem medietatem
recipiet cominunitas ad usus supradictos. Non enim, sicut superius
dictum est, recipiuntur bine tres marche pro talibus forefactis.
5. Nulli etiam hospitum liceat per modios in foro annonam
eniere uel lardum in preiudicium ciuium, sed solis ciuibus; si autem
secus fuerit factum, annonam ipsam recipient ciues et exactor epi-
se°pj ad suos usus, nec alia emenda debet exigj in hoc casu.
6. Nullus inhabitancium Køpmannæhafn tenebitur ad aliquam
expedicionem faciendam in nauibus, equis, aut in armis, nisi ad de-
fendendum bona episcopalia, si insultus aliquis fiat in eis, jta tarnen
prope ciuitatem, quod eadem die ire ualeant et redire, ad que defen-
denda pro totis uiribus et posse sub pena tocius porcionis sue omnes
pariter tenebuntur.
7. Si infra septa ciuitatis alicui ciuium, canonicorum et ipso-
rum familie uel mercatorum uel alicui famulo episcopi insultus uel
alia iniuria facta fuerit, omnes ciues açcurrere debent ad succurendum
iniuriam pacientj, quod qui non fecerit, in amissione porcionis sue
punietui. Si autem huiusmodj excessus commissus fuerit, taxabuntur
pene secundum enormitatem ipsius insultus et iniurie iuxta conni-
uentiam ciuium, quas taxabunt très ciues et tres ex familia episcopj,
adiuratj prias, vt justam faciant taxacionem, qui si concordare non
potuerint, inquisitis diligenter omnibus factj circumstanciis adhibebitur
episcopus, et tunc stabitur iudicio pluriuni ex ipsis.
8. Si audita campana aliquis se subtraxerit et non accurrerit,
culpe taxacio et satisfactions fiet iuxta predictum modum.
9. Si tempore pacis fossata per cuiuscumque iniuriam aut
negligenciani deteriorate fuerint, uel planche ceciderint, infra triduum
eadem incipiet reparare et ad statum pristinum redigere. Si de
guerra timeatur, eodein die omnia restaurentur; quod nisi fecerit,
communitas faciet recipiendo in domo sua, quecumque pignora ibidem
2*