ForsideBøgerKjøbenhavns Diplomatarium…s Ældre Forhold Før 1728

Kjøbenhavns Diplomatarium, Første Bind
Samling Af Dokumenter, Breve Og Andre Kilder Til Oplysning Om Kjøbenhavns Ældre Forhold Før 1728

Forfatter: O. Nielsen

År: 1872

Forlag: I Kommission hos G. E. C. Gad

Sted: Kjøbenhavn

Sider: 797

UDK: 815

Søgning i bogen

Den bedste måde at søge i bogen er ved at downloade PDF'en og søge i den.

Derved får du fremhævet ordene visuelt direkte på billedet af siden.

Download PDF

Digitaliseret bog

Bogens tekst er maskinlæst, så der kan være en del fejl og mangler.

Side af 814 Forrige Næste
3 Hath, quod illustris memorie W. re.x Dacie tue fraternitatj contulit, sicut ex eius donatione iHud iuste et pacifice possides et ipsum tibj dilectus filius noster Centius titulo sancti Laurencij in Lucina pres- biter cardinalis tune apostolice sedis tegatus auctoritate, qua funge- batur, tibi confirmauit, tue deuotioni auctoritate apostoüca confirmamus et presentis scriptj patrocinio communimus. Ad maiorem quoque huius rej euidentiam autentieum scriptum confirmationis eiusdem car- dinalis bie inferius duximus annectendum, cuius tenor talis est. Centius dej gratia titulo sancti Laurentij in Lucina presbiter cardinalis apostolice sedis legatus, A(bsaloni) eadem gratia Lundensis ecclesie archiepiscopo apostolice sedis legato, Suethieque primatj, salutem et intime dilectionis affectum. Cum legationis officio in Dacia fungeremur, indubitanter cognouimus, quod illustris memorie W. rex Dacie castrum de Hafn tue fraternitatj contulit et tali conditione interposita Roskeldensi ecclesie pia consideratione dedistj, ut ipsum debeas, quoad uixeris, detinere, post decessum tuum ad ecclesiam illam libere deuoiuendum. Habita igitur ratione confirmationum do- mini pape Vrbani, dementis neenon et canonicorum Roskelden- sium sub iamdicte conditionis tenore, sicut ipsum iuste et sine controuersia possides, eum omnibus pertinentiis suis auctoritate qua fungimur tibj confirmamus et patrocinio presentis scriptj communimus, videlicet uillam illam de Hafn, mansionem de Oterslefi eum omnibus pertinentiis suis, scilicet Sareslef, Solbiarga, Malefae, Wikislef, Walbi, mansum unum Brunshoga, Imbrethorp, mansionem de Giafnatofte et de Mirthega et de Barsuertha et de Wigarum eum omnibus pertinentiis earum, mansiones de Husfrekop et de Averchi, mansiones de Burgabj et de Niartharum eum omnibus pertinentiis earum. Preterea uniuer- sam partern eoruin, que bone memorie Nicolaus castellanus tuus siue in Falstria siue in Sialandia acquisiuit, iuxta tenorein pactj, quod inter uos conuenit, utrum in facta partitione ante mortem eius tibj cesserit ue] post eius mortem habita diuisione cum eius heredibus tibj obuenerit, presentj pagina dilectionj tue confirmamus. Ad hec ecclesiam de Hafn et de Bi’unshoga et de Aniabe, quas prius Castro assignaueras, tue pro- uisionj regendas committimus, quatinus omnj reclamatione cessante libé- rai« habeas de eis disponendj facultatem et post decessum tuum tain ecclesie quani uniuerse dicte possessiones ad ecclesiam Roskildensem et eius episcopum libere et absque hesitatione aliqua reuertantur. Preterea quoniam sicut cognouimus et utilitas Sialandensium et negotia regni conuersationem tuam in Sialandia sepius expostulat, presentis scripti auctoritate tibi confirmamus, quatinus quicunqve in episcopatu 1*